- QUADRATI Lapides
- QUADRATI Lapidesquibus insistebant pedes lupi vel rusi. avulsi a tibiis, pro terminis olim, apud Latinum Togatum Gromaticum, Terminus sive petra naturalis, si brancam lupi habuerit factam, arborem peregrinam significat, si brancam ursi habuerit, luvum.Ubi brancam esse partem extremam sive crurum, sive brachiorum in feris et avibus rapacibus, ait Oct. Ferrarius. apud Car. du Fresne in voce Branca. Vide quoque insra Terminus. Sed et Quadratus lapis, pro Numine olim Arabibus. Maximus Tyrius: Λίθον τετράγωνον Α᾿ράβιοι σέβουσι μὲν, ὅντινα δὲ, οὐκ ῏οιδα: τὸ δὲ ἄγαλμα, ὅ εἶδον, λίθος ἦν τετράγωνος. Arnobius vero informem vocat, adv. Gentes l. 6. λίθον, lapidem, simpliciter Clemens Alexander. de quo vide aliquid in fra, voce Saraceni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.